

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 1: Versus 16
Vidit Simonem.[HIER.]Simon,obediens;Andraeas,virilis;Jacobus,supplantator;Joannes,gratia.His nominibus, etc., usque ad per prudentiam obedimus, per justitiam viriliter agimus, per temperantiam serpentes calcamus, per fortitudinem Dei gratiam meremur.[ID.]Quem non inebriat eloquentia saecularis? Difficile homines potentes, et nobiles, et divites, et multo his difficilius eloquentes credunt Deo. Obcaecatur mens eorum divitiis et opibus atque luxuria, et circumdati vitiis non possunt videre virtutes, simplicitatemque Scripturae sanctae, non ex majestate sensuum, sed ex verborum judicant utilitate.[ID.]Vocantur quatuor piscatores, Simon, Andraeas, Jacobus et Joannes: relictis omnibus sequuntur. Hac quadriga vehimur ad aethera, etc., usque ad pellibus Salomonis tegimur, quibus sponsa se gloriatur formosam.[BEDA.]Quaeritur quomodo primum Petrum et Andream et post pusillum Jacobum et Joannem vocaverit, sicut narrat, etc., usque ad tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed tanquam vocantem et jubentem secuti sunt.Et ingrediuntur.[HIER.]Marcus dicta Evangelii in semetipso disponens, ordinem historiae non secutus, mysteriorum ordinem servat, unde in sabbatis primam virtutem narrat dicens:Et ingrediuntur,etc.Capharnaum.[ID.]Capharnaum villa consolationis, sabbatum requies. Homo in spiritu immundo, genus humanum, in quo immunditia, etc., usque ad Pharao dimissus ab Israel, persequimur eum, diabolus contemptus surgit in scandala.[BEDA.]Quod sabbato maxime curat et docet, ostendit se non sub lege esse, sed supra: et docet nos verum sabbatum, ut saluti scilicet animarum studentes, ab omni opere servili, id est, ab omnibus illicitis abstineamus.